- BUSSOLIUM vel BUSSOGILUM
- BUSSOLIUM vel BUSSOGILUMvulgo Bussevil, villa Galliae est, in pago Coenomanico, memorata in literis Caroli Calvi, datis Indictione VIII. annô Regni in Francia XXXV. et Regni Hlotharii III. B. Filiberto Herensi et Geiloni Abbati, Monachisque eius metu Normannorum profugis, Abbatiam S. Valeriani Martyris, quae ess in pago Cavillonensi super fluvium Sagonam et castrum Trenorchium, quod est ex eadem Abbatia et Turnutium villam donavit; aliquot praeterea villas, in pagis Lugdunensi, Geniviso (seu Genevensi) Matisconensi; in pago Andegavensi Conolcum, alias Conaldum et Cunaltum (Cunaut) in pago Cenomanico Bussolium, apud Hadr. Vales. Notit. Galliae in voce Tinurcium castrum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.